- PARTHAMOSIRIUS
- PARTHAMOSIRIUSRex Parthorum, memoratus Ael. Spartiano in Hadriano Caes. c. 5. Psamatossirim, quem Traianus Parthis Regemfecerat. Membranae Palkatinae Sarmatossirim hunc Regem indigetant et editio Mediolanensis, quod propius accedit ad Παρθημόσιριν, ut eum vocat Dio: et uti apud Spartianum videtur legendum. Qui et in eo perperam agit, quod confundit Parthamosirim cim Parthamaspate, quorum ille Armeniae Rex, hic Parthis a Traiano impositus est. De priore locus Dionis in Traiano, Τραϊανὸς δὲ ἀμαχεὶ πάντα χειρούμενος εἰς Σάταλα ἦλθε καὶ εἰς Ἐλέγειαν τῆς Ἀρμενίας χώρια καὶ τῶ Ἡνιόχων Βασιλέα ἐτίμησε, Παρθαμόσιριν δὲ τὸν Ἀρμενίων ἐτιμωρήσατο. Traianus vero sine sanguine omnia occupans. Satala venit et Elegiam, Armeniae loca et Heniochorum Regem honoravit: Parthamosirim vero Armeniorum Regem multavit. En ἐτιμωρήσατο, multavit? Non igitur ille, quem Parthis imposuit Traianus: eum enim Παρθαμασπάτην appellat et sic de eo scribit: Καὶ ἐπὶ βῆμα ὑψηλὸν ἀναβὰς καὶ μεγαληγορήσας ὑπὲρ ὧν καὶ κατειργάσατο, Παρθαμασπάτην τοῖς Πάρθοις Βασιλέα ἀπέδειζε, τὸ διάδημα ἀυτῷ ἐπιθεὶς, Et celsô tribundali conscensô, postquam magnifice, quae fecerat, praedicâsset, Parthamaspatem Parthis Regem dedit, diademate ipsi impositô. Et paulo post: Καὶ γὰρ καὶ οἱ Παρθοὶ τὸν Παρθαμασπάτην ἀπαζιώσαντες εν τῷ σφετέγῳ τρόπῳ ἤρζαντο βασιλέυεςθαι, Etenim et Parthi, Parthamaspatem dedignati, suô more inceperunt regnari. Quod ipsum est, quod d. l. tangit Spartian. Hadrianum cum apud Parthos videret, haud in magno pondere haberi Regem suum Parthamosirim, proximis gentibus eum dedisse Regem: volens dicere, Parthamaspatem. Quod vero vir doctissimus Regem illum Armeniae occisum non constare, ex Dione notat, cum Eutropius occisum esse scribat, non habet assentientem Salmasium qui ita vocem ἐτιμωρήσατο explicat, saltem sic videri accepisse Eutropium contendit. At Sextus Rufus diadema tantum illi sublatum, adeoque dignitate Regiâ multatum scribit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.